- ANTEAMBULONES Servi
- ANTEAMBULONES Servidominum domô egredientem olim apud Romanos praecedebant, honoris gratiâ et turbam per viam incedenti circumfusam submovebant. Plin. l. 3. Ep. 14. Eques Romanus, a servo eius, ut transitum daret, manu leniter admonitus, convertit se, nec servum, a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem, tam graviter palmâ percussu, ut pene concideret. Sueton. in Vespas. c. 2. Eadem demum extudit magis convitiô, quam precibus vel auctoritate, dum cum identidem per contumeliam Anteambulonem patris appellat. Senec. Ep. 87. O quam vellem Catoni nunc occurreres, et aliquem ex his trossulis in via divitibus cursores et Numidas et multum ante se pulveris agenem. Solebant illi obvios in latus fodiendo dicere. Date locum domino mco. Acron. in Horat. Ep. l. 1. Vide quoque Barn. Brissonium, de Formul. l. 8. Neque vero servi hi solum fuêre, sed et ad diversos homines pertinuisse hanc operam, indicat Martial. l. 3. Epigr. 46.Exigis a nobis operam sine fine togatam:Non eo, libertum sed tibi mitto meum.Non est, inquis, idem: multo plus esse probabo.Vix ego lecticam subsequar: ille feret.In turbam incideris, cunctos umbone repellet, etc.Merces erat, centum quadrantes, Idem l. 10. Epigr. 7.Centum miselli iam valete quadrantesAnteambulonis congiarium lassi.Quos centum plumbeos vocat, l. 10. Epigr. 74. Vide infra in voce Sportula. Magnô eos fuisse numerô, indicat Ammianus, l. 14. cum illos praegressum exercitum vocat: idcoque myriadas servorum comparatas fuisse, ut comitum, Antcambulonum, et asseclarum copia ne deesset, scribit Athen. l. 6. Imo et Matronis non defuêre suae Anteambulatrices. Moris enim fuit, ut sine ancillarum praecedentium insequentiumque comitatu Materfamiliâs aut Matrona ordinis honestioris, non prodiret in publicum. Unde Hieronym. ad Demetriad. virg. Graves, inquit, feminae et maxime viduae ac virgines tibi comites eligantur, quarum probata est conversatio, sermo moderatus, sancta verecundia. Quam ob causam, non levem iniuriam eisdem fieri ab iis, qui comites earum abducunt, auctor est Ulpianus, l. 15. §. 15. et 16. de Iniur. Eoque respexisse quoque Plautus videtur Amphitruon. Act. 3. sc. 2.Valeas tibi habeas res tuas, reddas meas:Iuben' ire mihi comites? IUP. Sanan' es? AL. Si non iubes;Ibo egomet; comitem pudicitiam duxero.Vide Eundem Mostellar. Actu. 1. sc. 1, Sed et Spadones hoc officium teneriori sexui praestitisse, docet iterum Hieronym. Ep. ad Furiam Rom nobilem viduam, cum ait: Noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praecunte, viduarum circumferri libertate, etc. Vide Laur. Pignoriam Comment. de Servis. et T. Pomam de oper. serv. de Anteambulonibus autem Imperatorum aliquid infra voce Obsequentes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.